

Liber Deuteronomii*
Caput 16: Versus 1
Observa mensem novarum frugum.Quia in eo manipuli spicarum, id est primitiae, per sacerdotem offerebantur Domino.Mensem primum, scilicet Hebraeorum qui apud eos nisan apud Graecos quoque , apud Latinos Aprilis dicitur, in quo agnus paschalis occidebatur.Eduxit te.Allegorice. Nos quoque de Aegypto hujus mundi liberati, novum hominem induti, in novitate vitae ambulemus, primitias bonorum operum consecrantes, et phase, id est, transitum bonum celebrantes, ut, relicta Aegypto, ad terram promissionis veniamus.